- THEATRALES Leges
- THEATRALES Legesex paucis illis ad Religionemd veterum Romanorum, quae ex tanto Scriptorum naufragio ad nos pervenerunt, spectantibus, duae occurrunt, de locis sive sedibus Ordinum in Spectaculis agentes, Postquam enim per annos 505. Senatus Populo mixtus spectaculis Ludorum interfuerat, ut Val. Max. docet l. 2. c. 4. n. 3. eum morem Attilius Serranus et L. Scribonis aediles, Ludos Matri Deûm facientes, superioris Africani sententiam secuti, discretis Senatus et populi locis, solverunt: quae res avertit vulgi animm, et favorem Scipionis maximopere quassavit. Aliquanto dein post etiam Equitum loci a Populi sedibus sunt discreti, Lege Rosciâ Theatrali, quam tulit L. Roscius Otho Tribun. Pleb. L. Caeliô Metellê, Q. Martiâ Rege Consulib. an. Orb. Cond. 685. Ut in Theatro Equitibus Romanis, qui HS. quadraginta possiderent, 14. gradus spectandi gratiâ adsignarentur: exceptis iis, qui sive suô: sive Fortunae vitiô, decoxissent. Cicer. Philipp. 2. Asconius in Cornelian. Florus, Epit. 99. Dio, l. 36. Plin. l. 7. c. 30. et Tacit. Annal. l. 15. c. 32. qui tamen legem interpretatur, hanc habuisse vim, ut Equites non ante plebem ac separatim, sed confuse tantum 14. ordines haberent. Post aliquot inde annos, cum C. Octavius Augustus ordinem Equestrem recognovisset, censumque eius auxisset, multi autem, quibus census ille non esset, a 14. illis gradibus Lege Rosciâ excluderentur, mitigavit em aliquô modô Augustus et Iuliam Legem tulit, ut Equitibus Romanis, quibus ipsis, parentibusve equestris census unquam fuisset, in quatuordecim ordinibus, lege Rosciâ Theatrali constitutis considere liceret, Sueton. Aug. c. 40. Plin. l. 33. c. 2. Alii. Vide Ioh. Rosin. Antiqq Romanar. lib. 5. c. 10. et plura in voce Theatrum.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.